Informações:
Sinopsis
A podcast in Latin about Latin books, education and much more.In his emissionibus Latine loquor de operibus Latine conscriptis, de re didactica aliisque de rebus.
Episodios
-
Satura Lanx 35: Erasmi colloquium c.t. "Confessio militis" (pars I)
07/04/2019 Duración: 28minIn hoc sermone priorem partem praelego illius Erasmi colloquii, quod "Confessio militis" inscribitur. Quaestio quae auctori maxime est cordi ibi agitatur, scilicet utrum bellum gerere iustum an iniustum sit. Accedit adumbratio primi libri a me recitati. Hic audiri licet opus musicum de quo mentionem feci sub finem acroamatis: https://www.youtube.com/watch?v=rj-Ax0B-IdQ
-
Satura Lanx 34: De multis variisque et de pronuntiatione Latina
23/03/2019 Duración: 22minIn hoc sermone nonnulla incepta recenseo quae novissime comparuerunt in sodalitate nostra Latina retiali, dein pauca narro de itinere nuper suscepto, denique vero dubium quoddam agito de pronuntiatione linguae Latinae apud antiquos et apud nos qui nunc extamus.
-
Satura Lanx 33: Plinii Maioris ex "Naturali historia", II, 80
09/03/2019 Duración: 20minLocum Plinianum praelego (scilicet "Naturalis historia", II, 80) in quo ille quales sint describit gentes quae tres orbis terrarum partes incolunt. Quarum optima est - nimirum! - quam auctor ipse habitat.
-
Satura Lanx 32: De novis inceptis et de astronautis
24/02/2019 Duración: 25minIn hoc incompto sermone loquor de variis inceptis a me aliisque hominibus novissime initis. Accedit brevis relatio cuiusdam libri ab astronauta Itala Samantha Cristoforetti editi.
-
Satura Lanx 31: De libro "Flores muri Algernon" Danielis Keyes
09/02/2019 Duración: 30minDe libro mirifico cuius titulus "Flores muri Algernon" (vulgo "Flowers for Algernon") nonnulla narro, praemissa invectiva contra homines quosdam...
-
Satura Lanx 30: altera pars Senecae "De brevitate vitae" VII, 13
27/01/2019 Duración: 25minIterum de "occupatis otiosis" a Seneca nostro descriptis, sive de hominibus qui brevem vitam multis levibusque negotiis terunt.
-
Satura Lanx 29: Senecae "De brevitate vitae" VII, 13
12/01/2019 Duración: 29minIn hoc acroamate priorem partem praelego illius Senecae loci in quo homines otiosi ab auctore deridentur. Expectate partem alteram!
-
Satura Lanx 28: Colloquium de computatris
30/12/2018 Duración: 32minIn hoc colloquio, coniunx meus Iohannes percontatus explicat quo pacto fungantur computatra. Si forte harum rerum peritus auscultasti et acroama tibi placuit (vel non placuit), facias nos certiores apud Pipiatorium (vulgo Twitter): @SaturaLanx_Lat
-
Fausta omina ad Nativitatem!
20/12/2018 Duración: 02minBrevissimus sermo per quem vobis omnia fausta felicia futura exopto hiis feriis hiemalibus. In proximum!
-
Satura Lanx 27: Corpus quanti momenti sit magistris
09/12/2018 Duración: 19minPagina blogistica Iusti indwellinglanguage.com suadente, de magistrorum voce addo nonnulla ac de eorum corpore quantique sit pretii eo bene uti dissero. Accendunt tria adagia Erasmiana de pavidis hominibus describendis.
-
Satura Lanx 26: Quanti momenti sit vox magistris
25/11/2018 Duración: 22minPagina blogistica Iusti "Indwelling Language" summo cum fructu ac delectatione lectitata, nonnullas considerationes agito de modis quibus vox a magistris adhibeatur. Accedunt duo ex Erasmi adagiis. Pagina blogistica de qua mentionem facio hic invenitur: http://indwellinglanguage.com/
-
Satura Lanx 25 : De negotiis
11/11/2018 Duración: 24minDe incepta quae a mense Septembri huius anni suscepi, sive de arte multifaria docendi.
-
Satura Lanx 24: De aenigmatibus (II)
27/10/2018 Duración: 20minIterum de aenigmatibus lusibusque verborum Latinis dissero.
-
Satura Lanx 23 : De aenigmatibus (I)
14/10/2018 Duración: 20minDe aenigmatibus et verborum lusibus Latine conscriptis loquor, et varia genera eorum recenseo.
-
Satura Lanx 22: Colloquium muliebre
29/09/2018 Duración: 23minColloquium ante nonnullos diebus Bruxellis habitum, cui binae puellae Italae (quaenam?) unaque Belga participaverunt. Agitur de linguis, crustulis, moribus apud Belgas, multisque aliis de rebus.
-
Satura Lanx 21: De moriendo
16/09/2018 Duración: 20minIuncturas de moriendo recito, dein praelego locum e Taciti "Annalibus" in quo Petronii mors describitur.
-
Satura Lanx 21: De moriendo
16/09/2018 Duración: 20minIuncturas de moriendo recito, dein praelego locum e Taciti "Annalibus" in quo Petronii mors describitur.
-
-
-